[Home] [Startseite] [Zoom]

X

    [xxx] Et cum iam essent omnes inimici nostri (Deo trino et uno summoque dignas referimus grates) per omnia deuicti huc illucque fugientes, alii semiuiui, alii uulnerati, in uallibus et in nemoribus et in aruis et in uiis deficiebant mortui. Populus uero Christi uictores scilicet peregrini, reuersi sunt gaudentes felici triumpho deuictis hostibus in ciuitatem. Statim omnes nostri seniores, uidelicet dux Godefridus, comes Sancti Egidii Raimundus, Boamundus, et comes Nortmanniae, comesque Flandrensis, et alii omnes miserunt nobilissimum militem Hugonem Magnum imperatori Constantinopolim, ut ad recipiendam ciuitatem ueniret, et conuentiones quas erga illos habebat expleret. Iuit, nec postea rediit.
    Postquam uero haec omnia facta sunt, congregati omnes nostri maiores ordinauerunt concilium, quemadmodum hunc feliciter ualerent conducere et regere populum, donec peragerent iter Sancti Sepulchri, pro quo hucusque multa erant passi pericula. Inuentum est in concilio, quia nondum auderent intrare in paganorum terram, eo quod ualde in aestiuo tempore est arida et inaquosa; ideoque acceperunt terminum attendendum ad kalendas Nouembris. Denique diuisi sunt seniores, et unusquisque profectus est in terrain suam, donec esset prope terminus eundi. Feceruntque principes preconari per urbem uniuersam, ut si forte aliquis egens illic adesset et auro argentoque careret, conventione facta cum illis remanere si uellet, ab eis cum gaudio retentus esset.
    Erat autem ibi quidam miles de exercitu comitis Sancti Egidii, cui nomen Raimundus Piletus. Hic plurimos retinuit homines, milites ac pedites. Egressus est ille cum collecto exercitu ut uiriliter introiit in Saracenorum terram, et profectus est ultra duas ciuitates et peruenit ad quoddam castrum cui nomen Talamania. Habitatores castri, scilicet Suriani, confestim sua sponte se tradiderunt ei. Cumque omnes essent ibi fere per octo dies, nuntii uenerunt ad eum dicentes quoniam hic prope nos est castrum Saracenorum multitudine plenum. Ad hoc castrum ilico ierunt Christi milites peregrini, et undique inuaserunt illud, quod continuo ab illis captum est Christi adiutorio. Apprehenderunt igitur omnes illius loci colonos, et qui christianitatem recipere noluerunt, occiderunt; qui uero Christum recognoscere maluerunt, uiuos conseruauerunt. Reuersi sunt itaque hoc peracto nostri Franci cum magno gaudio ad prius castrum. Tertia uero die exierunt et uenerunt ad quamdam urbem cui nomen Marra, quae illic erat prope illos. Erant autem ibi multi Turci congregati, et Saraceni ab Aleph ciuitate, et ab omnibus urbibus et castris quae circa illam sunt. Exierunt ergo barbari contra illos ad bellum, nostrique aestimantes luctari cum illis preliando, coegerunt eos in fugam; et tamen reuersi per totum diem inuadebant nostros adinuicem, et usque ad uesperam perdurauit illa inuasio. Aestus namque erat immensus. Nequibant iam nostri sufferre tantam sitim, quoniam nullatenus ibi ad bibendum inuenire aquam poterant; uoluerunt tamen ad illorum castrum secure redire. Pro illorum enim peccatis Suriani et minuta gens nimio pauore correpti, mox coeperunt uiam carpere retrorsum. Vt autem Turci uiderunt illos retrocedentes, statim coeperunt illos persequi, et uictoria illis ministrabat uires. Multi namque ex ipsis reddiderunt animas Deo, cuius amore illic congregati fuerant. Haec occisio facta est quinto die in mense Iulio. Reuersi sunt autem Franci illi qui remanserant in suum castrum; et fuit ibi Raimundus cum sua gente per plures dies.
    Alii uero qui in Antiochia remanserant steterunt in ea cum gaudio et laetitia magna, quorum rector et pastor extitit Podiensis episcopus. Qui nutu Dei graui aegritudine captus est; et ut Dei uoluntas fuit migrauit ab hoc saeculo, et in pace requiescens obdormiuit in Domino, in solempnitate scilicet sancti Petri quae dicitur Ad Vincula. Vnde magna angustia et tribulatio immensusque dolor fuit in tota Christi militia, quia ille erat sustentamentum pauperum, consilium diuitum, ipseque ordinabat clericos, predicabat et summonebat milites, dicens quia: ,Nemo ex uobis saluari potest nisi honorificet pauperes et reficiat, uosque non potestis saluari sine illis, ipsique uiuere nequeunt sine uobis. Oportet igitur ut ipsi cotidiana supplicatione pro uestris orent delictis Deum, quem in multis cotidie offenditis. Vnde uos rogo ut pro Dei amore eos diligatis, et in quantum potestis eos sustentetis.‘
    [xxxi] Non post multum uero temporis uenit uir uenerabilis Raimundus comes de Sancto Egidio, et intrauit in Saracenorum terram, et peruenit ad quamdam urbem quae uocatur Albara, quam inuasit una cum suo exercitu, eamque continuo cepit; et occidit omnes Saracenos et Saracenas, maiores et minores, quos ibi repperit. Quam postquam suo continuit imperio, ad Christi reuocauit fidem; quaesiuitque consilium a suis sapientissimis uiris, ut episcopum in hac urbe deuotissime preordinari faceret, qui illam ad Christi cultum fideliter reuocaret, et de domo diabolica templum Deo uiuo et uero et oracula sanctorum consecraret. Nouissime elegerunt quemdam honorabilem ac sapientissimum uirum et duxere illum in Antiochiam ad consecrandum. Factumque est ita. Alii autem qui in Antiochia remanserant, fuerunt ibidem cum gaudio et laetitia.
    Appropinquante uero termino uidelicet festo Omnium Sanctorum, regressi sunt omnes maiores nostri in unum, in Antiochiam, omnesque simul coeperunt quaerere qualiter Sancti Sepulchri iter ualerent peragere, dicentes, quoniam appropinquauerat eundi terminus, nulla erat hora conturbandum amplius. Boamundus autem quaerebat cotidie conuentionem quam omnes seniores olim habuerant ei in reddendam ciuitatem; sed comes Sancti Egidii ad nullam conuentionem uolebat se emollire erga Boamundum, eo quod timebat se peierare erga imperatorem. Tarnen sepe fuerunt congregati in ecclesia sancti Petri, ad faciendum quod iustum erat. Boamundus recitauit suam conuentionem, suumque ostendit compotum. Comes Sancti Egidii similiter sua patefecit uerba, et iusiurandum quod fecerat imperatori, per consilium Boamundi. Episcopi, et dux Godefridus, Flandrensisque comes, et comes de Nortmannia, aliique seniores diuisi sunt ab aliis, et intrauerunt ubi est cathedra sancti Petri, ut ibi iudicium inter utrumque discernerent. Postea uero timentes ne Sancti Sepulchri uia proturbaretur, noluerunt aperte dicere iudicium. Ait denique comes Sancti Egidii: ,Priusquam uia Sancti Sepulchri remaneat, si Boamundus nobiscum uenire uoluerit, quicquid nostri pares uidelicet dux Godefridus et Flandrensis comes et Rotbertus Nortmannus, aliique seniores laudauerint, ego fideliter consentiam, salua fidelitate imperatoris.‘ Hoc totum laudauit Boamundus, et promiserunt ambo in manibus episcoporum, quod nullo modo per se uia Sancti Sepulchri deturbaretur. Tunc accepit Boamundus consilium cum suis hominibus, quomodo muniret castrum de alta montanea, hominibus et uictu. Similiter comes Sancti Egidii accepit consilium cum suis, quomodo muniret palatium Cassiani ammiralii, et turrim quae est super portam pontis qui est ex parte portus sancti Symeonis, muniret inquam hominibus et uictu qui non deficeret longo tempore.
    [xxxii] Status Urbis. Haec urbs Antiochia scilicet ualde est pulchra et honorabilis, quia infra muros eius sunt quatuor montaneae maximae et nimis altae. In altioti quoque est castellum aedificatum mirabile, et nimis forte. De deorsum est ciuitas honorabilis et conueniens, omnibusque ornata honoribus, quoniam multae ecclesiae sunt in ea aedificatae. Tercenta et sexaginta monasteria in se continet. Sub suo iugo continet patriarcha centum quinquaginta tres episcopos.
    Clauditur ciuitas duobus muris. Maior quoque ualde est altus et mirabiliter latus, magnisque lapidibus compositus; in quo sunt ordinatae quater centum et quinquaginta turres; modisque omnibus est ciuitas formosa. Ab oriente, clauditur quatuor magnis montaneis. Ab occidente, secus muros urbis fluit quoddam flumen, cui nomen Farfar. Quae ciuitas magnae auctoritatis est. Nam eam prius septuaginta quinque reges constituerunt, quorum fuit caput Antiochus rex, a quo dicitur Antiochia. Istam ciuitatem tenuerunt Franci obsessam, per octo menses et unum diem. Postea fuerunt intus inclusi per tres ebdomadas a Turcis et ab aliis paganis quorum numero nunquam fuit maior congregatio hominum, uel Christianorum uel paganorum. Tamen adiutorio Dei et Sancti Sepulchri deuictis illis a Christianis Dei, requieuimus cum gaudio et letitia magna in Antiochia, per quinque menses et octo dies.
    [xxxiii] Quibus expletis, mense Nouembrio discessit Raimundus comes Sancti Egidii cum suo exercitu ab Antiochia, uenitque per unam ciuitatem, quae uocatur Rugia, et per aliam quae dicitur Albaria. Quarto uero die exeunte Nouembrio peruenit ad Marram ciuitatem, in qua maxima multitudo Saracenorum et Turcorum et Arabum aliorumque paganorum est congregata, ipseque comes in crastinum inuasit eam. Non post multum uero temporis Boamundus cum suo exercitu secutus est comites, et applicitus est cum eis in die dominica. Secunda uero feria nimis fortiter inuaserunt undique ciuitatem, et tam acriter tamque fortiter, ut scalae starent erectae ad murum. Sed tam maxima uirtus paganorum erat, quod illa die nichil eos offendere aut nocere potuerunt. Videntes autem seniores quia nichil agere poterant, et frustra laborabant, facit Raimundus comes de Sancto Egidio fieri quoddam ligneum castrum forte et altum. Quod castrum ingeniatum et aedificatum erat super quatuor rotas; super quod stabant plures milites, et Eurardus Venator tubam fortiter sonans. Subter uero erant armati milites, qui deduxerunt castrum usque prope urbis murum iuxta turrim quamdam. Quod uidens gens pagana, statim fecerunt instrumentum quo iactabant maximos lapides super castrum, ita ut pene nostros milites occiderent. Iaciebant quoque grecos ignes super castrum, putantes illud ardere et deuastari. Sed Deus omnipotens noluit ut castrum arderet hac uice. Supereminebat uero omnes muros ciuitatis. Milites igitur nostri qui erant in superiori solario, uidelicet Willelmus de Monte Pislerio et alii multi, iactabant immensos lapides super illos qui stabant in muro urbis, et ita percutiebant eos super clipeos, ut clipeus et inimicus caderent deorsum in ciuitatem in mortem. Ita faciebant isti, alii uero tenebant in hastis honorabilia signa, et cum lanceis et hamis ferreis putabant eos trahere ad se, et sic preliati sunt usque ad uesperam. Retro castrum stabant presbyteri, clerici, sacris uestibus induti, orantes et obsecrantes Deum ut suum defenderet populum, et Christianitatem exaltaret, ac paganismum deponeret.
    In alia uero parte certabant nostri milites cotidie cum illis, erigentes scalas ad murum urbis, sed uirtus paganorum erat tanta, ut nichil proficere nostri possent. Tamen Gulferius de Daturre primus ascendit per scalam in murum, sed statim fuit fracta scala pro multitudine aliorum; tamen ascendit ipse cum aliquantis supra murum. Illi autem qui ascenderant, expediebant circa illos murum. Alii quoque inuenerunt aliam scalam, erexeruntque eam festinanter ad murum, et ascenderunt per eam multi milites et pedites, statimque ascenderunt super murum. Saraceni igitur tam robuste inuaserunt illos per murum et per terram, sagittando et spiculando comminus cum suis lanceis; ut multi ex nostris timore perterriti demitterent se per murum. Tamdiu uero illi prudentissimi uiri qui remanserant in muro sufferebant illorum persecutionem, quamdiu alii qui subter castrum erant foderunt murum urbis. Videntes uero Saraceni quod nostri fodissent murum, statim timore perterriti inierunt fugam in ciuitatem. Hoc totum factum est in die sabbati ad horam uesperi occidente sole, undecima die intrante Decembri.
    Boamundus igitur fecit per interpretem loqui Saracenis maioribus, ut ipsi cum suis mulieribus et infantibus aliisque substantiis mitterent se in unum palatium quod est supra portam, ipseque defenderet eos de mortali sententia. Intrauerunt uero omnes nostri in ciuitatem, et quicquid boni inuenerunt in domibus et in foueis, hoc unusquisque ad suum continebat proprium. Facto autem die, ubicunque reperiebant quemquam illorum siue masculum siue feminam, occidebant. Nullus angulus ciuitatis deerat uacuus Saracenorum cadaueribus, uixque poterat aliquis per uias ire ciuitatis, nisi calcando super Saracenorum cadauera. Boamundus denique illos quos iusserat in palatium intrare apprehendit, illisque abstulit omnia quae habebant, uidelicet aurum, argentum, aliaque ornamenta; alios uero fecit occidi, alios autem iussit conduci ad uendendum Antiochiae.
    Mora autem Francorum fuit in illa urbe, per unum mensem et quatuor dies; in qua fuit mortuus Oriensis episcopus. Fuerunt ibi ex nostris qui illic non inuenerunt sicuti opus eis erat, tantum ex longa mora, quantum ex districtione famis, quia foris nequiuerant aliquid inuenire ad capiendum, sed scindebant corpora mortuorum, eo quod in uentribus eorum inueniebant bisanteos reconditos; alii uero caedebant carnes eorum per frusta, et coquebant ad manducandum.
    [xxxiiii] Boamundus autem non potuit apud comitem Sancti Egidii concordari super id quod petebat, iratusque reuersus est Antiochiam. Comes igitur Raimundus non diu moratus mandauit per suos legatos Antiochiae, duci Godefrido et Flandrensi comiti ac Rotberto Nortmanno et Boamundo, ut ipsi uenirent ad Rugiam ciuitatem loqui cum eo. Veneruntque illuc omnes seniores feceruntque concilium quomodo honeste possent tenere uiam Sancti Sepulchri pro qua moti sunt et huc usque peruentum sit. Nequiuerunt concordare Boamundum cum Raimundo, nisi Raimundus comes redderet Antiochiam ei. Noluit comes ad hoc assentire, pro fiducia quam fecerat imperatori. Comites denique et dux reuersi sunt in Antiochiam una cum Boamundo. Comes uero Raimundus reuersus est ad Marram, ubi peregrini erant. Mandauit quoque suis militibus honestare palatium et castellum quod erat supra portam pontis ciuitatis.
    Videns autem Raimundus quod nullus seniorum uoluisset causa eius ire in uiam Sancti Sepulchri, exiuit nudis pedibus de Marra decima tertia die intrante Ianuario, et peruenit usque Capharda, fuitque ibi per tres dies. Illic adiunxit se comes Normanniae comiti Raimundo. Rex autem Caesareae multotiens mandauerat per suos nuntios comiti Marrae et Caphardae quod cum eo pacem uellet habere, et de suo precium ei daret; et Christianos peregrinos diligeret, fiduciamque faceret quia quantum continet eius imperium, peregrinis non esset offendiculum; et mercatum de equis et de corporalibus alimentis daret gaudenter. Exierunt autem nostri et uenerunt hospitari iuxta Caesaream, super fluuium Farfar. Cumque uidisset rex Caesareae contubernium Francorum tam prope ciuitatem hospitatum esse, doluit animo, et iussit illis deuetari mercatum, nisi discederent a ciuitatis confinio. Crastina uero die misit cum illis duos Turcos suos uidelicet nuntios, qui eis monstrarent fluminis uadum, eosque conducerent ubi inuenire possent ad capiendum. Denique uenerunt in uallem quamdam subter quoddam castrum, ibique depredati sunt plus quam quinque animalium milia, et satis frumenti atque alia bona, unde ualde fuit refecta tota Christi militia. Tamen illud castrum reddidit se comiti, eique dedit equos et aurum purissimum; et iurauerunt sua lege quod peregrinis nil exinde fieret mali. Fuimusque ibi per quinque dies. Egressi etenim inde peruenimus gaudentes hospitari ad quoddam Arabum castrum. Exiuit igitur dominus castri, et concordatus est cum comite. Exeuntes uero inde, peruenimus ad quamdam ciuitatem pulcherrimam et omnibus bonis refertam, in quadam ualle sitam, nomme Kephaliam. Habitatores uero illius audientes Francos uenisse dimiserunt urbem, et ortos plenos oleribus, et domos plenas alimentis corporalibus, et fugerunt. Tertia die egressi ab illa urbe, transiuimus per altam et immensam montaneam, et intrauimus in uallem de Sem; in qua erat maxima ubertas omnibus bonis; fuimusque ibi per dies fere quindecim. Hic prope nos erat quoddam castrum, in quo erat congregata maxima paganorum multitudo. Quod castrum aggressi sunt nostri, idque fortiter superassent, nisi Saraceni iactassent foras immensas turmas animalium. Reuersi sunt nostri, deferentes omnia bona ad sua tentoria. Summo autem diluculo collegerunt nostri suos papiliones, et uenerunt obsidere idem castrum, ibique putabant extendere tentoria; sed genus pagana omnino dedit sese fugae, ac dimiserunt castrum uacuum. Intrantes autem nostri inuenerunt ibi omnem abundantiam frumenti, uini, farinae, olei, et quicquid eis opus erat. Illic deuotissime celebrauimus festiuitatem purificationis sanctae Mariae, ueneruntque illic nuntii de Camela ciuitate. Rex namque illius mandauit comiti equos, aurum, et pactus est cum eo quod Christianos nullomodo offenderet, sed eos diligeret et honoraret. Rex autem Tripolis mandauit comiti, quoniam cum eo fideliter pactum iniret et amicitiam haberet, si ei placeret, misitque illi equos decem et quatuor mulas et aurum. Sed comes ait nullomodo cum eo pacem se recipere, nisi ille Christianus efficeretur.
    Exeuntes autem de optima ualle, peruenimus ad quoddam castrum quod dicitur Archae, in die lunae scilicet secunda feria mediante Februario; circa quod tentoria tetendimus. Quod castrum plenum erat innumerabili gente paganorum, uidelicet Turcorum, Saracenorum, Arabum, Publicanorum, et mirabiliter munierant castrum illud et defendebant se fortiter. Tunc exeuntes quatuordecim ex nostris militibus, ierunt contra Tripolim urbem, quae erat secus nos. Isti quatuordecim inuenerunt circa sexaginta Turcos, et alios quosdam; qui habebant ante se collectos homines, et animalia plus quam mille quingenta. Qui signo crucis muniti inuaserunt eos, et Deo iuuante mirabiliter superauerunt illos, et occiderunt sex ex illis, apprehenderuntque sex equos.
    De exercitu uero Raimundi comitis exierunt Raimundus Piletus, et Raimundus uicecomes de Tentoria, ueneruntque ante Tortosam ciuitatem, et fortiter aggrediuntur illam. Quae nimis erat munita multitudine paganorum. Sero autem iam facto, secesserunt in quemdam angulum, ibique hospitati sunt; feceruntque innumerabiles ignes, ita ut tota hostis esset ibi. Pagani uero timore perterriti nocte latenter fugerunt, et dimiserunt ciuitatem plenam omnibus bonis, quae etiam ualde optimum portum secus mare in se retinet. Crastina autem die uenerunt nostri, ut undique inuaderent illam inueneruntque illam uacuam. Et intrantes habitauerunt in ea usque dum obsessio esset ante urbem Archae. Est prope istam alia urbs, quae dicitur Maraclea. Amiralius qui eam regebat pactus est cum nostris, et misit nostros in ciuitatem, nostraque uexilla.
    [xxxv] Dux quoque Godefridus et Boamundus, Flandrensisque comes, uenerunt usque ad Lichiam ciuitatem. Disseparauit enim se Boamundus ab eis, et reuersus est Antiochiam. Illi uero uenerunt, et obsederunt quandam urbem cui nomen Gibellum. Audiens itaque Raimundus comes de Sancto Egidio quod innumerabilis paganorum gens rueret super nos ad certum bellum, ilico consilium habuit cum suis ut mandet senioribus qui sunt in obsidione Gibelli, quatinus eis subuenirent. Quod illi audientes, statim pacti sunt cum amiralio, facientes pacem cum eo, et acceperunt equos, et aurum; dimiseruntque urbem uenientes ad nos in adiutorium; sed illi non uenerunt ad bellum contra nos. Itaque comites predicti hospitati sunt ultra flumen, ibique obsederunt castrum illud.
    Non multo post equitauerunt nostri contra Tripolim, inueneruntque extra ciuitatem Turcos, Arabes, et Saracenos, quos inuaserunt nostri, et miserunt eos in fugam; et occiderunt maximam partem nobilium urbis. Tanta fuit paganorum occisio, et sanguinis effusio, ut etiam aqua quae in ciuitate fluebat, uideretur rubere et fluere in cisternas eorum, unde ualde fuerunt tristes alii dolentesque. Iam uero erant tanto timore perterriti, ut nullus eorum auderet exire extra ciuitatis portam.
    Alia uero die equitauerunt nostri ultra de Sem, et inuenerunt boues et oues et asinos, multaque animalia, camelos quoque depredati sunt fere tria milia. Obsedimus uero castrum supra dictum per tres menses, minus una die; ibique pascha Domini celebrauimus IIII idus Aprilis. Naues quippe nostrae uenerunt prope nos in quendam portum, quamdiu fuimus in illa obsidione deferentes maximum mercatum, scilicet frumentum, uinum et carnem et caseum, et ordeum, et oleum, unde maxima ubertas fuit in tota expeditione. In illa denique obsidione feliciter acceperunt martyrium plures ex nostris, uidelicet Anselmus de Riboatmont, Willelmus Picardus, et alii plures quos ignoro. Rex quoque Tripolis sepe nuntios mittebat senioribus ut dimitterent castrum, et cum eo concordarentur. Audientes itaque nostri hoc, scilicet dux Godefridus, et Raimundus comes Sancti Egidii, ac Rotbertus Normannus, Flandrensisque comes, uidentesque nouos fructus properasse, quia in medio Martio comedebamus nouellas fabas, medio quoque Aprili frumentum, consiliati sunt nostri dicentes, bonum ualde esse Hierosolimitanum iter explere cum nouis fructibus.
    [xxxvi] Discessimus igitur a castro, et peruenimus Tripolim in sexta feria, XIIImo die intrante Maio, ibique fuimus per tres dies. Tandem concordatus est rex Tripolis cum senioribus, illisque continuo dissoluit plus quam trecentos peregrinos, qui illic capti erant; deditque illis quindecim milia bisanteos, et quindecim equos magni precii. Dedit etiam nobis magnum mercatum equorum, asinorum, omniumque bonorum, unde nimis ditata est omnis Christi militia. Pactus est uero cum illis, quia si bellum quod eis amiralius Babiloniae parabat possent deuincere, et Hierusalem apprehendere, ille Christianus efficeretur, terramque ab eis recognosceret, atque tali modo factum est placitum.
    Nos autem discessimus ab urbe in secunda feria mensis Maii, transiuimusque per uiam artam et arduam tota die et nocte et peruenimus ad castrum cui nomen Bethelon; deinde ad urbem quae dicitur Zebari secus mare, in qua passi sumus nimiam sitim, et sic defessi peruenimus ad flumen cui nomen Braym. Deinde transiuimus nocte ac die ascensionis Domini per montem, in quo est uia nimis angusta, et illic putauimus inimicos insidiantes nobis inuenire, sed Deo annuente nullus eorum audebat properare ante nos. Nostri denique milites precedentes nos liberauerunt ante nos uiam illam, et applicuimus ad ciuitatem iuxta mare quae dicitur Baruth, et inde uenimus ad aliam urbem quae uocatur Sagitta, dehinc ad aliam, quae dicitur Sur, et de Sur ad Acram ciuitatem. De Acra uero uenimus ad castrum cui nomen Cayphas, ac deinceps hospitati sumus iuxta Caesaream, ibique celebrauimus Pentecosten, tertia die exeunte Maio. Denique uenimus ad urbem Ramola, quam Saraceni dimiserant uacuam propter metum Francorum. Iuxta quam erat honorabilis ecclesia in qua requieuit preciosissimum sancti Georgii corpus, quia illic a perfidis paganis pro Christi nomine feliciter martyrium suscepit. Ibi consiliati sunt nostri maiores, ut illic eligerent episcopum, qui hanc custodiret et erigeret ecclesiam. Cui suas dederunt decimas, et auro argentoque ditauerunt, et equis ac animalibus aliis, quo deuote et honeste uiueret cum illis qui cum eo essent.
    [xxxvii] Remansit ipse illic cum gaudio, nos autem letantes et exultantes, usque ad ciuitatem Hierusalem peruenimus feria tertia, VIII idus Iunii, eamque mirabiliter obsedimus. Rotbertus namque Normannus eam obsedit a septentrione, iuxta sancti Stephani prothomartyris ecclesiam, ubi lapidatus est pro nomine Christi. Iuxta Rotbertum Flandrensis comes. Ab occidente uero obsedit eam dux Godefridus et Tancredus. A meridie obsedit eam comes Sancti Egidii, scilicet in monte Sion circa ecclesiam sanctae Mariae matris Domini, ubi Dominus cum suis cenauit discipulis.
    Tertia uero die ex nostris, scilicet Raimundus Piletus et Raimundus de Taurina et alii plures causa preliandi sequestrauerunt se ab exercitu inueneruntque bis centum Arabes, et preliati sunt Christi milites contra illos incredulos; et Deo adiuuante fortiter illos superauerunt, et occiderunt multos ex eis, et apprehenderunt triginta equos. Secunda uero ueniente feria, aggredimur fortissime ciuitatem, tam mirabiliter, ut si scalae fuissent paratae, in nostra fuisset ciuitas manu. Tamen minorem strauimus murum, et unam scalam ereximus ad maiorem murum. Super quam ascendebant nostri milites, et comminus percutiebant Saracenos suis ensibus et lanceis, et defensores ciuitatis. Fueruntque mortui multi ex nostris, sed plures ex illis. In illa autem obsidione panes ad emendum inuenire non poteramus fere per spatium dierum decem, donec uenit nuntius nostrarum nauium. Et in nimia pressura sitis detenti fuimus, ita ut per nimium terrorem et pauorem per sex milia nostros potaremus equos, et alia animalia. Syloa namque fons qui est ad radicem montis Syon, sustinebat nos; sed tamen cara uendebatur aqua inter nos.
    Postquam enim uenit nuntius nostrarum nauium, acceperunt inter se nostri seniores consilium, quemadmodum mitterent milites qui fideliter custodirent homines et naues in portu Iaphie. Summo autem diluculo, exierunt centum milites de exercitu Raimundi, comitis Sancti Egidii, Raimundus Piletus et Achardus de Mommellou, et Willelmus de Sabra, et ibant cum fiducia ad portum. Diuiserunt denique se triginta milites ex nostris ab aliis, et inuenerunt septingentos Arabes et Turcos ac Saracenos de exercitu ammirauisi. Quos inuaserunt fortiter Christi milites, sed tam magna fuit uirtus illorum super nostros, ut undique circumcingerent illos. Et occiderunt Achardum de Mommellou, et pauperes homines pedites. Cum autem tenerent nostros iam inclusos, qui omnes putabant mori, uenit aliis quidam nuntius, dicens Raimundo Pileto: ,Quid hic astas cum his militibus? Ecce omnes nostri in nimia districtione Arabum et Turcorum ac Saracenorum sunt; et forsitan in hac hora omnes mortui sunt. Succurrite ergo illis, succurrite!‘ Audientes nostri haec, statim cucurrerunt celeri cursu, et festinanter peruenerunt usque ad illos preliando. Paganorum uero gens uidens Christi milites, diuisit se; et fecerunt duo agmina. Nostri autem inuocato Christi nomine, tam acriter inuaserunt illos incredulos, ut quisque miles prosterneret suum; Videntes uero illi quod non possent stare ante Francorum fortitudinem, timore nimio perterriti, uerterunt scapulas retro. Quos nostri persequentes fere per spatia quatuor milium, occiderunt multos ex eis, unumque retinuerunt uiuum, qui noua eis per ordinem diceret; retinuerunt quoque centum et tres equos.
    In eadem obsidione tanta oppressione sitis fuimus grauati, ut sueremus coria boum et bufalorum, in quibus deferebamus aquas fere per spatium sex miliariorum. Ex illis quippe uasculis foetida utebamur aqua, et quantum ex olida aqua et ordeaceo pane in nimia districtione et afflictione eramus cotidie. Saraceni namque in cunctis fontibus et aquis latentes, insidiabantur nostris, eosque ubique occidebant et dilaniabant, animalia quoque secum in suas cauernas et speluncas deducebant.
    [xxxviii] Tunc seniores nostri ordinauerunt quomodo ingeniare possent ciuitatem, ut ad adorandum nostri Salvatoris intrarent Sepulchrum. Feceruntque duo lignea castra, et alia plura machinamenta. Dux Godefridus suum fecit castrum cum machinis, et Raimundus comes similiter; quibus de longinquis terris attrahebant ligna. Saraceni igitur uidentes nostros facientes has machinas, mirabiliter muniebant ciuitatem, et turres nocte accrescebant. Videntes autem nostri seniores ex qua parte esset ciuitas magis languida, illuc in quadam nocte sabbati deportauerunt nostram machinam et ligneum castrum in orientalem partem. Summo autem diluculo erexerunt ea, et aptauerunt et ornauerunt castrum, in prima et secunda ac tertia feria. Comes namque Sancti Egidii, a meridiana plaga reficiebat suam machinam. Interea in tanta pressura sitis filimus districti, ut unus homo non posset pro uno denario ad sufficientiam habere aquam, aut exstinguere sitim suam.
    Nocte uero ac die in quarta et quinta feria mirabiliter aggredimur ciuitatem, ex omni parte; sed antequam inuaderemus eam, ordinauerunt episcopi et sacerdotes predicando et commonendo omnes, ut processionem Deo in circuitu Hierusalem celebrarent, et orationes ac elemosinas et ieiunia fideliter facerent. Sexta uero feria summo mane undique aggredimur urbem, et nichil ei nocere potuimus, eramusque omnes stupefacti ac in nimio pauore. Appropinquante autem hora scilicet in qua Dominus noster Iesus Christus dignatus est pro nobis sufferre patibulum crucis, nostri milites fortiter pugnabant in castello, uidelicet dux Godefridus, et comes Eustachius frater eius. Tunc ascendit quidam miles ex nostris Laetholdus nomine super murum urbis. Mox uero ut ascendit, omnes defensores ciuitatis fungerunt per muros et per ciuitatem, nostrique subsecuti persequebantur eos occidendo et detruncando usque ad Templum Salomonis. Ibique talis occisio fuit, ut nostri in sanguine illorum pedes usque ad cauillas mitterent.
    At Raimundus comes a meridie conduxit suum exercitum et castellum usque prope murum, sed inter castellum et murum erat quaedam fouea nimis profunda. Tunc consiliati sunt nostri ut implerent foueam, feceruntque preconari, ut si aliquis in illam foueam portasset tres petras, unum haberet denarium. Perdurauit uero haec impletio per tres dies et noctes. Tandem plena fouea conduxerunt castellum iuxta murum. Illi autem qui intus erant mirabiliter preliabantur cum nostris, igne et lapidibus. Audiens itaque comes quod Franci essent in urbe, suis dixit hominibus: ,Quid tardatis? Ecce omnes Francigenae iam sunt in urbe.‘ Amiralius itaque qui erat in Turri David, reddidit se comiti, eique aperuit portam ubi peregrini persoluere solebant tributa. Intrantes autem nostri ciuitatem peregrini, persequebantur et occidebant Saracenos usque ad Templum Salomonis. In quo congregati, dederunt nostris maximum bellum per totum diem, ita ut sanguis illorum per totum templum flueret. Tandem superatis paganis, apprehenderunt nostri masculos et feminas sat in templo, et occiderunt quos uoluerunt, et quos uoluerunt retinuerunt uiuos. Super Templum uero Salomonis erat maxima paganorum congregatio utriusque sexus, quibus Taucredus et Gaston de Beert dederunt sua uexilla.
    Mox cucurrerunt per uniuersam urbem, capientes aurum et argentum, equos et mulos, domosque plenas omnibus bonis. Venerunt autem omnes nostri gaudentes et prae nimio gaudio plorantes ad nostri Saluatoris Iesu sepuichrum adorandum, et reddiderunt ei capitale debitum. Mane autem facto ascenderunt nostri caute supra tectum templi, et inuaserunt Saracenos masculos et feminas, decollantes eos nudis ensibus. Alli uero dabant se precipites e templo. Hoc uidens Tancredus iratus est nimis.
    [xxxix] Tunc nostri tenuerunt concilium, ut unusquisque faceret elemosinas cum orationibus, quatinus sibi Deus eligeret quem uellet regnare super alios et regere ciuitatem. Iusserunt quoque Saracenos mortuos omues eici foras, prae nimio foetore; quia omnis urbs fere plena erat illorum cadaueribus. Et uiui Saraceni trahebant mortuos ante portarum exitus, et ordinabant montes ex eis, quasi essent domos. Tales occisiones de paganorum gente nullus unquam audiuit nec uidit; quoniam pyrae erant ordinatae ex eis sicut metae, et nemo scit numerum eorum nisi solus Deus. Fecit uero comes Raimundus conduci amiralium et alios qui cum eo erant, usque Scalonam, sanos et illaesos.
    Octauo autem die quo ciuitas fuit capta, elegerunt ducem Godefridum principem ciuitatis, qui debellaret paganos et custodiret Christianos. Similiter elegerunt patriarcham sapientissimum et honorabilem uirum nomine Arnulfum, in die sancti Petri ad Vincula. Haec ciuitas fuit capta a Christianis Dei XV die Iulii, in sexta feria.
    Interea nuntius uenit Tancredo et comiti Eustachio, ut prepararent se et pergerent ad recipiendam Neopolitanam urbem. Exierunt illi et duxerunt secum multos milites et pedones, et peruenerunt ad urbem. Habitatores vero illius reddiderunt se ilico. Denuo mandauit illis dux, ut cito uenirent ad bellum quod nobis ammirauisus Babyloniae preparat urbi Scalonae. Illi autem festinando intrauerunt montaneam quaerentes Saracenorum bella, et uenerunt Caesaream. Itaque uenientes illi iuxta mare ad urbem Ramole, illic inuenerunt multos Arabes, qui precursores erant belli. Quos nostri persequentes, apprehenderunt plures ex eis, qui dixerunt omnia belli noua, ubi essent et quot essent, aut ubi bellare disponerent contra Christianos. Quod audiens Tancredus statim misit nuntium Hierusalem duci Godefrido et patriarchae, omnibusque principibus dicens: ,Sciatis quod nobis paratum est bellum Scalonae, uenite ergo festinanter cum omni uirtute quam habere poteritis!‘ Tunc iussit dux summoneri omues, ut fideliter irent preparati Scalonam, obuiam inimicis nostris. Ipse uero cum patriarcha et Rotberto Flandrensi comite exiuit de urbe in feria tertia, et Marturanensis episcopus cum eis. Comes uero Sancti Egidii ac Rotbertus Nortmannus dixerunt se non exituros, nisi certum bellum scirent. Iusserunt ergo militibus suis, ut pergerent uidere si bellum uere esset; et reuerterentur quantocius, qui ipsi mox essent parati ire. Ierunt illi, uideruntque bellum, et cito renuntiauerunt se uidisse oculis suis. Continuo dux apprehenso Marturanensi episcopo, mandauit Hierusalem, quo milites qui ibi erant preparent se et ueniant ad bellum.
    Quarta uero feria, illi principes exierunt, et militauerunt ad bellum. Episcopus uero Marturanensis rediit, reportans uerba missa patriarchae et duci, exieruntque Saraceni obuiam ei, et apprehensum secum duxerunt. Petrus uero Heremita remansit Hierusalem, ordinando et precipiendo Grecis et Latinis atque clericis, ut fideliter Deo processionem celebrarent, et orationes elemosinasque facerent, ut Deus populo suo uictoriam daret. Clerici et presbyten, induti sacris uestibus ad Templum Domini conduxere processionem, missas et orationes decantantes, ut suum defenderet populum.
    Denique patriarcha et episcopi aliique seniores congregati sunt ad flumen, quod est ex hac parte Scalonae. Illic multa animalia, boum, camelorum, ouium, atque omnium bonorum depredati sunt. Venerunt autem Arabes fere trecenti irrueruntque nostri super illos, et apprehenderunt duos ex eis, persequentes alios usque ad eorum exercitum. Sero autem facto, patriarcha fecit preconari per omnem hostem, ut in summo mane cras essent omnes parati ad bellum, excommunicans ne ullus homo intenderet ad ulla spolia donec bellum esset factum; sed eo facto reuerterentur cum felici gaudio ad capiendum quicquid eis predestinatum esset a Domino.
    Summo uero diluculo in sexta feria intrauerunt in uallem nimis puichram secus litus maris, in qua suas ordinauerunt acies. Dux instruxit suam aciem, et comes Nortmanniae suam, comes Sancti Egidii suam, comes Flandrensis suam, comes Eustachius suam, Tancredus et Gaston suam. Ordinauerunt quoque pedites et sagittarios qui precederent milites; et sic ordinauerunt omnia, statimque coeperunt militare in nomine domini Iesu Christi. In sinistra uero parte fuit dux Godefridus cum sua acie; comesque Sancti Egidii equitauit iuxta mare in dextera parte, comes Nortmanniae et comes Flandrensis et Tancredus omnesque alii equitabant in medio. Tunc nostri coeperunt paulatim ambulare. Pagani uero stabant parati ad bellum. Vnusquisque suum habebat uasculum pendens collo, ex quibus potarent persequentes nos; sed illis non licuit, gratia Dei.
    Comes autem de Nortmannia cernens ammirauissi stantarum habere quoddam pomum aureum in summitate hastae, quae erat cooperta argento, ruit uehementer super illum, eumque uulnerauit usque ad mortem. Ex alia parte, comes Flandrensis nimis acriter illos inuasit. Tancredus igitur impetum fecit per medium tentoriorum eorum. Quod uidentes pagani, continuo inierunt fugam. Paganorum multitudo erat innumerabilis, numerumque eorum nemo scit nisi solus Deus. Bella uero erant immensa; sed uirtus diuina comitabatur nobiscum tam magna, tam fortis, quod statim superauimus illos. Stabant autem inimici Dei excecati et stupefacti, ac uidentes Christi milites apertis oculis nil uidebant, et contra Christianos engere se non audebant, uirtute Dei tremefacti. Pro nimio timore ascendebant in arbores, in quibus putabant se abscondere; at nostri sagittando et cum lanceis et ensibus occidendo eos ad terram precipitabant. Alii autem iactabant se in terram, non audentes erigere se contra nos. Nostri igitur illos detruncabant, sicut aliquis detruncat animalia ad macellum. Comes Sancti Egidii iuxta mare occidit ex eis sine numero. Alii uero se precipitabant in mare, alii fugiebant huc illucque.
    Veniens itaque ammirauissus ante ciuitatem, dolens et maerens, lacrimando dixit: ,O deorum spiritus, quis unquam uidit uel audiuit talia? Tanta potestas, tanta uirtus, tanta militia quae nunquam ab ulla gente fuit superata, modo a tantilla gente Christianorum est deuicta! Heu mihi tristis ac dolens, quid amplius dicam? Superatus sum a gente mendica, inermi et pauperrima; quae non habet nisi saccum et peram. Ipsa modo persequitur gentem Aegiptiacam, quae illi plerumque suas largita est elemosinas, dum olim per omnem nostram patriam mendicarent. Huc conduxi ad conuentionem ducenta milia militum, et uideo ipsos laxis frenis fugientes per uiam Babylonicam, et non audent reuerti aduersus gentem Francigenam. Iuro per Machumet et per omnia deorum numina, quod ulterius non retinebo milites conuentione aliqua, quia expulsus sum a gente aduena. Conduxi omnia armorum genera, et omnia machinamenta ut eos obsiderem in Hierusalem, et ipsi preuenerunt me ad bellum itinere dierum duorum. Heu michi, quid amplius dicam? Inhonoratus ero semper in terra Babilonica.‘
    Nostri autem acceperunt eius stantarum, quod comparauit comes de Nortmannia uiginti marchas argenti, et dedit patriarchae in Dei honorem Sanctique Sepulchri. Ensem uero emit quidam sexaginta bisanteis. Superati sunt itaque inimici nostri Deo annuente. Omnes naues terrarum paganorum ibi aderant. Homines uero qui intus erant, uidentes ammirauisum fugientem cum suo exercitu, statim suspenderunt uela, et impulerunt se in alta maria. Reuersi sunt nostri ad tentoria eorum, acceperuntque innumera spolia auri, argenti, omniumque bonorum; omniumque animalium genera, ac omnium armorum instrumenta. Quae uoluerunt asportarunt, reliqua igne consumpserunt.
    Reuersi sunt nostri cum gaudio Hierusalem, deferentes secum omnia bona, quae illis erant necessaria. Hoc bellum actum est pridie idus Augusti, largiente haec domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria nunc et semper et in secula seculorum. Dicat omnis spiritus: Amen.
 
 

INCIPIT DESCRIPTIO SANCTORVM
LOCORVM HIERVSALEM

    Si quis ab occidentalibus partibus Hierusalem adire uoluerit, solis ortum semper teneat, et Hierosolimitani loci oratoria ita inueniet, sicut hic notatur. In Hierusalem est cubiculum uno lapide coopertum, ubi Salomon Sapientiam scripsit. Et ibi inter templum et altare in marmore ante aram sanguis Zachariae fusus est. Inde non longe est lapis, ad quem per singulos annos Iudaei ueniunt, et unguentes eum lamentantur, et sic cum gemitu redeunt. Ibi est domus Ezechiae regis ruda, cui ter quinos annos Deus addidit. Deinde est domus Caiphae, et columna ad quam Christus ligatus flagellis caesus fuit. Ad portam Neapolitanam est pretonum Pilati, ubi Christus a principibus sacerdotum iudicatus fuit. Inde non procul est Golgotha, id est caluariae locus, ubi Christus Dei filius crucifixus est, et ibi primus Adam sepultus fuit, ibique Abraham Deo sacrificauit. Inde quasi ad magni lapidis iactum uersus occidentem locus est ubi Ioseph ab Arimathia domini Iesu corpus sanctum sepeliuit; ibique est ecclesia a Constantino rege speciose fabricata. A monte Caluariae sunt XIII pedes usque ad medium mundum contra occidentem. A sinistra parte est carcer, ubi Christus fuit carceratus. In dextera parte sepulchri prope est monasterium Latinum in honore sanctae Mariae Virginis, ubi eiusdem domus fuit. Ibi altare est in eodem monasterio, ibique stabat Maria mater uirgo, et cum ea soror matris eius Maria Cleophe, et Maria Magdalene, flentes dolentesque in cruce positum Dominum uidentes. Ibi dixit Iesus matri: ‚Mulier, ecce filius tuus‘; discipulo: ,Ecce mater tua‘ Ab hoc loco quantum potest arcus bis mittere sagittam, in orientali parte est Templum Domini a Salomone factum, in quo a iusto Symeone presentatus est Christus. In dextera parte huius templi, Salomon templum suum aedificauit, et inter utrumque templum porticum speciosam struxit columnis marmoreis. In sinistra parte probatica piscina est. Inde contra orientem quasi ad mille passus mons Oliueti conspicitur, ubi dominus Iesus ad patrem orauit dicens: ‚Pater, si fieri potest,‘ et reliqua. Et in lapide Pater Noster scripsit; et inde ascendit in celum, dicens discipulis: ,Ite docete omnes gentes,‘ et reliqua. Inter Templum Domini et montem Oliueti est uallis Iosaphath, ubi uirgo Maria ab apostolis sepulta fuit. In qua ualle mundum iudicaturus ueniet Dominus. Ibi prope est uilla quae dicitur Gethsemani, ibique prope est ortus trans torrentem Cedron, ubi Iudas Iesum tradidit. Inde prope est sepulchrum Isaiae prophetae. Inde ad mille passus Bethania, ubi Lazarus quatriduanus resuscitatus est. In eadem parte contra Iericho ad milia XVIIII est arbor sicomorus, in quam Zacheus ascendit, ut uideret Iesum. In alia parte ad mille passus de Iericho est fons Helisei, ab ipso benedictus commixtione salis. Inde ad V milia est fluuius Iordanis, in quo Dominus a Iohanne baptizatus est, ab Hierusalem distans VIII leugis. Inde non longe est mons unde Helias raptus est. A Iordane est uia XVIII dierum usque ad montem Synai; ubi Deus Moysi in igne rubi apparuit, eique legem dedit; ibique est ydria magna, quae indeficiens oleum parturit. Mons Thabor distat ab Hierusalem itinere trium dierum, ubi Dominus transfiguratus est. In cuius montis pede dicitur esse Galilea et mare Tyberiadis, quod non est mare sed stagnum de quo Iordanis egreditur. In dextera parte urbis Hierusalem contra meridiem extra murum quantum potest arcus iacere, est mons Syon; ibique est ecclesia a Salomone facta. Ibi Iesus caenauit cum discipulis ante passionem, ibique eos Spiritu Sancto repleuit; ibi etiam uirgo Maria migrauit a saeculo, et spiritum reddidit, cuius corpus sanctissimum apostoli in uallem Iosaphat transtulerunt. In cuius montis pede contra meridiem est fons Syloa, subito egrediens e terra. Inde non longe est Sychem, ubi Ioseph ueniens de ualle Ebron quaesiuit fratres. Ibi est uilla quam dedit Iacob Ioseph filio suo; ibique requiescit corpus eius. Inde ad mille passus est Sychar, ubi Dominus mulieri Samaritanae locutus est. Inde non longe est locus ubi luctatus est angelus cum Iacob. Ibi Bethleem est, ciuitas Dauid, ubi Christus natus est, distans ab Hierusalem quattuor milibus contra meridiem; ibique est ecclesia marmoreis columnis aedificata, in qua est locus ubi Christus natus est. Non procul hinc in dextera parte est Domini presepe. Inde ad XII milia est castellum Abraham, quod dicitur Tocor, ubi ipse Abraham et Isaac et Iacob sepulti sunt cum uxoribus suis. In sinistra parte est mons Dominus Vidit, ibique locus est ubi Abraham immolare filium uoluit.

Explicit Itinerarium Hierosolimitanorum.