[Home] [Startseite] [Zoom]

III

    [ix] Interea reddita ciuitate et Turcis deductis Constantinopolim, unde imperator magis magisque gauisus quod ciuitas reddita sit eius potestati, iussit maximas elemosinas erogari nostris pauperibus. Denique prima die qua recessimus a ciuitate, uenimus ad quemdam pontem, ibique mansimus per duos dies. Tertia autem die, priusquam lux coepisset oriri, surrexerunt nostri; et quia nox erat non uiderunt tenere unam uiam, sed sunt diuisi per duo agmina, et uenerunt diuisi per duos dies. In uno agmine fuit uir Boamundus, et Rotbertus Normannus, et prudens Tancredus, et alii plures. In alio fuit comes Sancti Egidii, et dux Godefridus, et Podiensis episcopus, et Hugo Magnus, comesque Flandrensis, et alii plures.
    Tertia uero die irruerunt Turci uehementer super Boamundum, et eos qui cum ipso erant. Continuo Turci coeperunt stridere et garrire ac clamare, excelsa uoce dicentes diabolicum sonum nescio quomodo in sua lingua. Sapiens uir Boamundus uidens innumerabiles Turcos procul, stridentes et clamantes demoniaca uoce, protinus iussit omnes milites descendere, et tentoria celeriter extendere. Priusquam tentoria fuissent extensa, rursus dixit omnibus militibus: ,Seniores et fortissimi milites Christi, ecce modo bellum angustum est undique circa nos. Igitur omnes milites eant uiriliter obuiam illis, et pedites prudenter et citius extendant tentoria.‘
   Postquam uero hoc totum factum est, Turci undique iam erant circumcingentes nos, dimicando et iaculando, ac spiculando, et mirabiliter longe lateque sagittando. Nos itaque quamquam nequiuimus resistere illis, neque sufferre pondus tantorum hostium, tamen pertulimus illuc unanimiter gradum. Feminae quoque nostrae in illa die fuerunt nobis in maximo refugio, quae afferebant ad bibendum aquam nostris preliatoribus, et fortiter semper confortabant illos, pugnantes et defendentes. Vir itaque sapiens Boamundus protinus mandauit aliis, scilicet comiti de Sancto Egidio, et duci Godefrido, et Hugoni Magno, atque Podiensi episcopo, aliisque omnibus Christi militibus, quo festinent, et ad bellum citius approximent, dicens: ,Et si hodie luctari uolunt, uiriliter ueniant.‘ Dux itaque Godefridus audax et fortis, ac Hugo Magnus simul uenerunt prius cum suis exercitibus; episcopus quoque Podiensis prosequutus est illos, una cum suo exercitu, et comes de Sancto Egidio iuxta illos cum magna gente.
    Mirabantur ergo nostri ualde unde esset exorta tanta multitudo Turcorum, et Arabum et Saracenorum, et aliorum quos enumerare ignoro; quia pene onmes montes et colles et ualles et omnia plana loca intus et extra undique erant cooperta de illa excommunicata generatione. Factus est itaque sermo secretus inter nos laudantes et consulentes atque dicentes: ,Estote omnimodo unanimes in fide Christi et Sanctae Crucis uictoria, quia hodie onmes diuites si Deo placet effecti eritis.‘
    Continuo fuerunt ordinatae nostrorum acies. In sinistra parte fuit uir sapiens Boamundus, et Rotbertus Nortmannus, et prudens Tancredus, ac Robertus de Ansa et Richardus de Principatu. Episcopus uero Podiensis uenit per alteram montanam, undique circumcingens incredulos Turcos. In sinistra quoque parte equitauit fortissimus miles Raimundus comes de Sancto Egidio. In dextera uero parte fuit dux Godefridus, et accrrimus miles Flandrensis comes, et Hugo Magnus, et alii plures, quorum nomina ignoro.
    Statim autem uenientibus militibus nostris, Turci et Arabes, et Saraceni et Agulani omnesque barbarae nationes dederunt uelociter fugam, per compendia montium et per plana loca. Erat autem numerus Turcorum, Persarum, Publicanorum, Saracenorum, Agulanorum, aliorumque paganorum trecenta sexaginta milia extra Arabes, quorum numerum nemo scit nisi solus Deus. Fugerunt uero nimis uelociter ad sua tentoria, ibique eos diu morari non licuit. Iterum uero arripuerunt fugam, nosque illos persecuti sumus occidentes tota una die. Et accepimus spolia multa, aurum, argentum, equos et asinos, camelos, oues, et boues et plurima alia quae ignoramus. Et nisi Dominus fuisset nobiscum in bello, et aliam cito nobis misisset aciem, nullus nostrorum euasisset, quia ab hora tertia usque in horam nonam perdurauit haec pugna. Sed omnipotens Deus pius et misericors qui non permisit suos milites perire, nec in manibus inimicorum incidere, festine nobis adiutorium misit. Sed fuerunt illic mortui duo ex nostris milites honorabiles, scilicet Gosfredus de Monte Scabioso, et Willelmus Marchisi filius frater Tancredi, aliique milites et pedites quorum nomina ignoro.
    Quis unquam tam sapiens aut doctus audebit describere prudentiam militiamque et fortitudinem Turcorum? Qui putabant terrere gentem Francorum minis suarum sagittarum, sicut terruerunt Arabes, Saracenos, et Hermenios, Suranios et Grecos. Sed si Deo placet nunquam tantum ualebunt, quantum nostri. Verumtamen dicunt se esse de Francorum generatione, et quia nullus homo naturaliter debet esse miles nisi Franci et illi. Veritatem dicam quam nemo audebit prohibere. Certe si in fide Christi et Christianitate sancta semper firmi fuissent, et unum Deum in trinitate confiteri uoluissent Deique Filium natum de Virgine matre, passum, et resurrexisse a mortuis et in caelum ascendisse suis cernentibus discipulis, consolationemque Sancti Spiritus perfecte misisse; et eum in caelo et in terra regnantem recta mente et fide credidissent, ipsis potentiores uel fortiores uel bellorum ingeniosissimos nullus inuenire potuisset. Et tamen gratia Dei uicti sunt a nostris. Hoc bellum est factum, primo die Iulii.

Explicit liber III. Incipit IIII.