[Home] [Startseite] [Zoom]
VI
[xiiii] Turci denique, inimici
Dei et sanctae christianitatis, qui erant intus in custodia
ciuitatis Antiochiae, audientes dominum Boamundum et Flandrensem
comitem in obsessione non esse, exierunt de ciuitate, et audacter
ueniebant preliari nobiscum, insidiantes undique in qua parte
obsidio esset languidior, scientes prudentissimos milites foris
esse; inueneruntque quod in una martis die possent obsistere
nobis et ledere. Venerunt uero iniquissimi barbari caute, et
irruerunt uehementer super nos, et incautos occiderunt multos ex
nostris militibus et peditibus. Episcopus quoque Podiensis in
illa amara die perdidit suum senescalcum, conducentem et regentem
eius uexillum. Et nisi esset flumen quod erat inter nos et illos,
sepius inuasissent nos, atque maximam lesionem fecissent in
nostram gentem.
Egrediebatur tunc uir prudens Boamundus cum
suo exercitu de terra Saracenorum, uenitque in Tancredi montanam,
cogitans an forte ibi ualeret inuenire aliquid quod potuisset
deferri. Nam totam terram in expendio miserant; alii quippe
inuenerant, alii uero uacui redierant. Tunc uir sapiens Boamundus
increpauit eos dicens: ,O infelix et miserrima gens, O uilissima
omnium Christianorum, cur tam celeriter uultis abire? Sinite modo
sinite, usquequo erimus congregati in unum, et nolite errare
sicut oues non habentes pastorem. Si autem inimici nostri
inuenerint uos errantes, occident uos, quia die noctuque
uigilant, ut uos siue ductore segregatos sine solos inueniant,
uosque cotidie occidere et in captiuitatem ducere laborant.
Cumque finis esset dictis, rediit ad suam hostem, cum suis plus
uacuis quam honustis.
Videntes autem Hermenii et Surani quod nostri
penitus uacui rediissent, consiliati in unum abibant per
montaneas et prescita loca, subtiliter inquirentes et ementes
frumentum et corporea alimenta, quae ad hostem deferebant in qua
erat fames immensa; et uendebant onus unius asini octo
purpuratis, qui appreciabantur centum uiginti solidis denariorum.
Ibi quidem sunt mortui multi ex nostris, non habentes pretium
unde tam carum emere potuissent.
[xv] Willelmus igitur Carpentarius et Petrus
Heremita, pro immensa infelicitate ac miseria ipsa, latenter
recesserunt. Quos Tancredus persequens apprehendit, secumque
reduxit cum dedecore; qui dextram et fidem illi dederunt, quia
libenter ad hostem redirent et satisfactionem senioribus
facerent. Tota denique nocte Willelmus uti mala res in tentorio
domini Boamundi iacuit. Crastina uero die summo diluculo, ueniens
erubescendo ante Boamundi presentiam stetit. Quem alloquens
Boamundus dixit: ,O infelix et infamia totius Franciae, dedecus
et scelus Galliarum, O nequissime omnium quos terra suffert, cur
tam turpiter fugisti? Forsitan ob hoc quod uoluisti tradere hos
milites et hostem Christi, sicut tradidisti alios in
Hispania. qui omnino tacuit, et nullus sermo ex eius ore
processit. Adunauerunt sese omnes fere Francigenae, rogaueruntque
humiliter ne deterius ei facere permitteret. Annuit ille sereno
uultu, et ait: ,Hoc pro uestri amore libenter consentiam, si mihi
toto corde et mente inrauerit quod nunquam recedet ab
Hierosolimitano itinere siue bono siue malo; et Tancredus neque
per se neque per suos aliquid contrarii ei consentiet
fieri. Qui auditis his uerbis uoluntarie concessit. Ipse
uero protinus dimisit eum. Postmodum uero Carpentarius maxima
captus turpitudine, non diu morans furtim recessit.
Hanc paupertatem et miseriam pro nostris
delictis concessit nos habere Deus. In tota namque hoste non
ualebat aliquis inuenire mille milites, qui equos haberent
optimos.
[xvi] Interea inimicus Tetigus audiens quod
exercitus Turcorum uenissent super nos, ait se timuisse,
arbitransque nos omnes perisse atque in manibus inimicorum
incidisse, fingens omnia falsa, dixit: ,Seniores et uiri
prudentissimi, uidete quia nos sumus hic in maxima necessitate,
et ex nulla parte nobis adiutorium succedit. Ecce modo sinite me
in Romaniae patriam reuerti, et ego absque ulla dubitatione
faciam huc multas naues uenire per mare, onustas frumento, uino,
hordeo, carne, farina et caseis, omnibusque bonis quae sunt nobis
necessaria. Faciam et equos conduci ad uendendum, et mercatum per
terram in fidelitate imperatoris huc aduenire faciam. Ecce haec
omnia uobis fideliter iurabo, et attendam. Adhuc quoque et
domestici mei et papilio meus sunt in campo, unde et firmiter
credite, quia quantocius redibo.
Sic itaque fecit finem dictis. Fuit ille
inimicus, omnia sua dimisit in campo, et in periurio manet et
manebit. Itaque tali modo inerat nobis maxima necessitas, quia
Turci undique prestringebant nos, ita ut nullus nostrorum auderet
iam exire extra tentoria. Nam illi constringebant nos ex una
parte, et fames cruciabat ex alia. Succursus uero et adiutorium
nobis deerat; gens minuta et pauperrima fugiebat Cyprum,
Romaniam, et in montaneas. Ad mare utique non audebamus ire
propter timorem pessimorum Turcorum; nusquam erat nobis uia
patefacta.
[xvii] Itaque audiens dominus Boamundus
innumerabilem gentem Turcorum uenientem super nos, caute uenit ad
alios, dicens: ,Seniores et prudentissimi milites, quid facturi
erimus? Nos namque tanti non sumus, ut in duabus partibus pugnare
ualeamus. Sed scitis quid faciemus? Faciamus ex nobis duas
partes. Pars peditum remaneat iugiter custodire papiliones, et
quibit nimis obsistere his qui in ciuitate sunt. Alia uero pars
militum nobiscum ueniat obuiam inimicis nostris, qui hic
hospitati sunt prope nos, in castello Areg ultra pontem
Farreum.
Sero autem facto, exiit e tentoriis uir
prudens Boamundus cum aliis prudentissimis militibus, iuitque
iacere inter flumen et lacum. Summo diluculo iussit protinus
exploratores exire, et uidere quot sunt Turcorum turmae, et ubi
sint, aut certe quid agant. Exierunt illi, coeperuntque
subtiliter inquirere, ubi essent acies Turcorum reconditae.
Viderunt tandem Turcos innumerabiles segregatos uenire ex parte
fluminis diuisos per duas acies; maxima uero uirtus illorum
ueniebat retro. Reuersi sunt namque celeriter speculatores,
dicentes: ,Ecce, ecce ueniunt! Igitur estote omnes parati, quia
iam prope nos sunt. Dixitque uir sapiens Boamundus aliis:
,Seniores et inuictissimi milites, ordinate adinuicem
bellum. Responderuntque illi: ,Tu sapiens et prudens, tu
magnus et magnificus, tu fortis et uictor, tu bellorum arbiter et
certaminum iudex, hoc totum fac; hoc totum super te sit. Omne
bonum quod tibi uidetur, nobis et tibi operare et fac. Tunc
Boamundus iussit, ut unusquisque principum per se dirigeret aciem
suam ordinatim. Feceruntque ita; et ordinatae sunt sex acies.
Quinque uero ex eis ierunt adunatim inuadere illos. Boamundus
itaque paulatim gradiebatur retro cum sua acie. Iunctis igitur
prospere nostris, unus comminus percutiebat alium. Clamor uero
resonabat ad celum. Omnes preliabantur insimul. Imbres telorum
obnubilabant aerem. Postquam uenit maxima uirtus illorum quae
erat retro, acriter inuasit nostros, ita ut nostri paululum iam
cederent retro. Quod ut uidit uir doctissimus Boamundus,
ingemuit. Tunc precepit suo conostabili scilicet Rotberto filio
Girardi, dicens: ,Vade quam citius potes ut uir fortis, et esto
acer in adiutorium Dei Sanctique Sepulchri. Et reuera scias quia
hoc bellum carnale non est sed spirituale. Esto igitur
fortissimus athleta Christi. Vade in pace; Dominus sit tecum
ubique. Fuit itaque ille, undique signo crucis munitus,
qualiter leo perpessus famem per tres aut quatuor dies, qui
exiens a suis cauernis, rugiens ac sitiens sanguinem pecudum
sicut improuide ruit inter agmina gregum, dilanians oues
fugientes huc et illuc; ita agebat iste inter agmina Turcorum.
Tam uehementer instabat illis, ut linguae uexilli uolitarent
super Turcorum capita.
Videntes autem aliae acies quod uexillum
Boamundi tam honeste esset ante alios delatum, ilico redierunt
retrorsum, nostrique unanimiter inuaserunt Turcos; qui omnes
stupefacti arripuerunt fugam. Nostri itaque persecuti sunt illos
et detruncauerunt usque ad pontem Farreum. Reuersi sunt autem
Turci festinanter in castrum suum, acceperuntque omnia quae ibi
reperire potuerunt, totumque castrum spoliauerunt, miseruntque
ignem et fugerunt. Hermenii et Surani scientes Turcos omnino
perdidisse bellum, exierunt et excubauerunt per arta loca, et
occiderunt et apprehenderunt multos ex eis.
Superati sunt itaque, Deo annuente, in illo
die inimici nostri. Satis uero recuperati sunt nostri de equis et
de aliis multis quae erant illis ualde necessaria. Et centum
capita mortuorum detulerunt ante portam ciuitatis, ubi legati
ammirati Babyloniae castrametati fuerant, qui mittebantur
senioribus. Illi qui remanserant in tentoriis, tota die preliati
sunt cum illis qui erant in ciuitate, ante tres portas ciuitatis.
Factum est hoc bellum in die martis ante caput ieiunii, quinto
idus Februarii, fauente domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre
et Spiritu Sancto uiuit et regnat Deus, per immortalia secula
seculorum, Amen.
[Explicit liber VI. Incipit liber VII.]
|