[Home] [Startseite] [Zoom]

VII

    [xviii] Reuersi sunt nostri agente Deo triumphantes, et gaudentes de triumpho quem in die illo habuerunt deuictis inimicis, qui sunt per omnia superati semper, fugientes huc et illuc; uagantes et errantes, alii in Corrozanam, alii ueroa in Saracenorum introierunt terram. Videntes autem nostri maiores quod male tractarent et constringerent nos inimici nostri qui erant in ciuitate, die ac nocte uigilantes et insidiantes qua parte nos ledere possent, congregati in unum dixerunt: ,Priusquam perdamus gentem nostram, faciamus castrum ad machumariam quae est ante urbis portam, ubi pons est, ibique forsitan poterimus nostros constringere inimicos.‘ Consenserunt omnes, et laudauerunt quod bonum esset ad faciendum. Comes de Sancto Egidio primus dixit: ,Estote mihi in adiutorium ad faciendum castrum, et ego muniam ac seruabo.‘ Respondit Boamundus: ,Si uos uultis et alii, ibo uobiscum ad portum Sancti Simeonis diligenter conducere illos qui illic sunt homines, ut peragant hoc opus; alii qui sunt remansuri muniant se undique ad defendendum.‘
    Comes igitur et Boamundus perrexerunt ad Sancti Simeonis portum. Nos uero, qui remansimus, congregati in unum, castrum incipiebamus, dum Turei preparauerunt se ilico, et exierunt extra ciuitatem obuiam nobis ad prelium. Sic itaque irruerunt super nos, et miserunt nostros in fugam, occideruntque plures ex nostris, unde tristes ualde fuimus.
    Crastina autem die uidentes Turci quod majores nostri deessent et quod preterita die iuissent ad portum, preparauerunt se, et ierunt obuiam illis uenientibus e portu. Tunc uidentes comitem et Boamundum uenientes et conducentes illam gentem, mox coeperunt stridere et garrire ac clamare uehementissimo clamore, circumcingendo undique nostros, iaculando, sagittando, uulnerando, et crudeliter detruncando. Nam tam acriter inuaserunt nostros ut illi inirent fugam per proximam montaneam, et ubi uia eundi patebat. Qui potuit celeri se gressu expedire euasit uiuus, qui uero fugere nequiuit mortem suscepit. Fueruntque in illa die martyrizati ex nostris militibus seu peditibus plus quam mille, qui ut credimus in caelum ascenderunt, et candidati stolam martyrii receperunt.
    Itaque Boamundus uiam quam tenuerant non tenuit, sed celerius cum paucis militibus ad nos uenit, qui eramus in unum congregati. Tunc nos accensi occisione nostrorum, Christi nomine inuocato et Sancti Sepulchri confidentes itinere, iuncti simul peruenimus contra eos ad bellum, eosque inuasimus uno corde et animo. Stabant uero inimici Dei et nostri undique iam stupefacti et uehementer perterriti, putantes nostros se deuincere et occidere, sicut fecerant gentem comitis et Boamundi. Sed Deus omnipotens hoc illis non permisit. Milites igitur ueri Dei undique signo crucis amati irruerunt acriter super illos et fortiter inuaserunt. Illi autem celeriter fugerunt, per medium angusti pontis, ad illorum introitum. Illi qui uiui nequiuerunt transire pontem pre nimia multitudine gentium et caballorum, ibi receperunt sempiternum interitum cum diabolo et angelis eius. Nos itaque illos superauimus, impellentes in flumen et deicientes. Vnda uero rapidi fluminis undique uidebatur fluere rubea Turcorum sanguine. Et si forte aliquis eorum uoluisset reptare super pontis columnas, aut natando ad terram moliretur exire, uulneratus est a nostris, undique stantibus super ripam fluminis. Rumor quoque et clamor nostrorum et illorum resonabat ad caelum. Pluuiae telorum et sagittarum tegebant polum, et claritatem diei. Mulieres Christianae urbis ueniebant ad muri fenestras, spectantes misera fata Turcorum, et occulte plaudebant manibus. Hermenii et Surani iussu maiorum Turcorum, inuiti seu spontanei sagittas iaciebant foras ad nos. Mortui sunt etiam in anima et corpore duodecim ammiralii de Turcorum agmine in prelio illo, et alii prudentissimorum et fortiorum militum, qui melius ciuitatem pugnando defendebant; numerus quorum fuit mille et quingenti. Alii qui remanserant uiui, iam amplius non audebant clamitare, uel garrire, die neque nocte sicut ante solebant. Omnes itaque nos uel illos solummodo separauit nox, noxque diuisit utrosque in preliando, iaculando, spiculando, sagittando. Sic superati sunt inimici nostri uirtute Dei et Sancti Sepulchri, et ulterius non ualuerunt talem uirtutem habere, neque in uoce, neque in opere sicuti prius. Nos itaque ualde fuimus refecti in illa die multis rebus quae satis erant nobis necessariae, et de equis.
    Crastina uero die summo diluculo exierunt alii Turci de ciuitate, et colligerunt omnia cadauera foetentia Turcorum mortuorum, quae reperire potuerunt super ripam fluminis, exceptis illis quae in alueo latebant eiusdem fluminis; et sepelierunt ad machumariam quae est ultra pontem ante portam urbis; simulque illis consepelierunt pallia, bisanteos aureos, arcus, sagittas, et alia plurima instrumenta, quae nominare nequimus. Audientes itaque nostri quod humassent mortuos suos Turci, omnes sese preparauerunt, et uenerunt festinantes ad diabolicum atrium, et iusserunt desepeliri et frangi tumbas eorum, et trahi eos extra sepulchra. Et eiecerunt omnia cadauera eorum in quandam foueam, et deportauerunt cesa capita ad tentoria nostra quatinus perfecte sciretur eorum numerus, excepto quod onerauerant quatuor equos, de nuntiis ammirali Babiloniae, et miserant ad mare. Quod uidentes Turci doluerunt nimis, fueruntque tristes usque ad necem. Nam cotidie dolentes, nichil aliud agebant nisi flere et ululare. Tertia uero die coepimus simul iuncti cum gaudio magno aedificare castrum supradictum, de lapidibus scilicet quos abstraximus de tumulis Turcorum. Peracto itaque castro, mox coepimus ex omni parte coangustare inimicos nostros, quorum superbia ad nichilum iam erat redacta. Nos autem secure ambulabamus huc et illuc, ad portam et ad montaneas, laudantes et glorificantes Dominum Deum nostrum, cui est honor et gloria per omnia seculorum secula. Amen.

 

[Explicit liber VII. Incipit liber VIII.]