[Home] [Startseite] [Zoom]
VIII
[xix] Iamiam omnes semitae pene prohibitae et incisae
undique erant Turcis, nisi ex illa parte fluminis ubi erat castrum et quoddam
monasterium. Quod castrum si fuisset a nobis perfecte munitum,
iam nullus eorum auderet extra ciuitatis portam exire. Conciliauerunt se
denique nostri, et una uoce concorditer dixerunt: ,Eligamus unum ex nobis,
qui robuste teneat illud castrum, et nostris inimicis prohibeat montaneas
et plana, et introitum urbis ac exitum.‘ Tancredus igitur primus protulit
se ante alios dicens: ,Si scirem quid proficui mihi attigerit, ego sedule
cum meis solummodo homimbus corroborarem castrum, et uiam per quam inimici
nostri solent frequentius saeuire, uiriliter deuetabo illis.‘ Qui continuo
spoponderunt ei quater centum marcas argenti. Non adquieuit Tancredus;
tamen perrexit cum suis honestissimis militibus ac seruientibus, et extemplo
abstulit undique uias Turcis, ita ut nulli auderent ex eis iam timore eius
perterriti extra urbis portam exire; neque propter herbam neque propter
ligna neque propter ulla necessaria. Remansit uero ibi Tancredus cum suis,
coepitque uehementer ubique coangustare ciuitatem. Ipsa quoque die ueniebat
maxima pars Hermeniorum et Suranorum secure de montaneis, qui ferebant
alimenta Turcis in adiutorium ciuitatis. Quibus aduenit obuiam Tancredus
et apprehendit eos, et omnia quae deferebant; uidelicet frumentum, uinum,
hordeum, oleum, et alia huiusmodi. Sic itaque robuste et prospere deducebat
se Tancredus, iamque habebat prohibitas et incisas omnes semitas Turcis,
donec Antiochia esset capta.
Omnia quae egimus antequam urbs esset capta nequeo
enarrare, quia nemo est in his partibus siue clericus siue laicus qui omnino
possit scribere uel narrare, sicut res gesta est. Tamen aliquantulum dicam.
[xx] Erat quidam ammiratus de genere Turcorum cui
nomen Pirus, qui maximam amicitiam receperat cum Boamundo. Hunc sepe Boamundus
pulsabat nuntiis adinuicem missis, quo eum infra ciuitatem amicissime reciperet;
eique christianitatem liberius promittebat, et eum se diuitem facturiim
cum multo honore mandabat. Consensit ille dictis et promissionibus dicens:
,Tres turres custodio, eique libenter ipsas promitto, et quacunque hora
uoluerit in eas eum recolligam.‘ Erat itaque Boamundus iam securus de introitu
ciuitatis, et gauisus serenaque mente, placido uultu uenit ad onmes seniores
eisque iocunda uerba intulit, dicens: ,Viri prudentissimi milites, uidete
quomodo nos omnes in nimia paupertate et miseria sumus, maiores siue minores;
et ignoramus penitus qua parte meiius succedat nobis. Igitur si uobis bonum
et honestum uidetur, eligat se ante alios unus ex nobis, et si aliquo modo
uel ingenio ciuitatem adquirere uel ingeniare potuerit per se uel per alios,
concordi uoce ei urbem dono concedamus.‘ Qui omnino prohibuerunt, et denegauerunt
dicentes: ,Nemini dimittetur haec ciuitas, sed omnes aequaliter habebimus
illam. Sicut aequalem habuimus laborem, sic inde aequalem habeamus honorem.‘
Itaque Boamundus auditis his uerbis, paulominus subridens protinus recessit.
Non multo post audiuimus nuntios de exercitu hostium
nostrorum, Turcorum, Publicanorum, Agulanorum, Azimitarum, et aliarum plurimarum
nationum; statimque adunauerunt so omnes maiores nostri simul, tenueruntque
concilium dicentes, quoniam ,si Boamundus potuerit adquirere ciuitatem
aut per se aut per alios, nos una libenti corde ultro ei donamus, eo tenore
ut si imperator uenerit nobis in adiutorium, et omnem conuentionem nobis
sicut promisit et iurauit attendere uoluerit, nos ei eam iure reddemus.
Sin autem, Boamundus eam in suam habeat potestatem.‘ Mox itaque Boamundus
coepit humiliter amicum suum cotidiana deprecari petitione, promittendo
humillima, maxima, et dulcia, in hunc modum: ,Ecce uere tempus modo habemus
idoneum, in quo possumus operari quicquid boni uolumus, ergo adiuuet me
nunc amicus meus Pirrus.‘ Qui satis gauisus de nuntio, ait se illum adiuuare
omnino sicut agere deberet. Nocte itaque ueniente proxima, misit caute
filium suum pignus Boamundo, ut securior fieret de introitu urbis. Misit
quoque ei uerba in hunc modum, ut in crastinum omnem Francorum gentem summoneri
faciat, et quasi in Saracenorum terram depredari uadat dissimulet, ac deinde
celeriter reuertatur per dextram montaneam: ,Ego uero,‘ ait, ,ero intentione
erecta prestolans illa agmina, eaque recipiam in turres quas in mea habeo
potestate ac custodia.‘ Dein Boamundus iussit celeriter ad se uocari quendam
seruientem suum uidelicet Malam Coronam, eique precepit ut quasi preco
commoneret Francorum maximam gentem, quatinus fideliter prepararet se in
Saracenorum itura terram. Factumque est ita. Credidit itaque Boamundus
hoc consilium duci Godefrido, et Flandrensi comiti, comiti quoque de Sancto
Egidio, atque Podiensi episcopo, dicens quia: ,Dei fauente gracia, hac
nocte tradetur nobis Antiochia‘.
Ordinata sunt denique haec omnia. Milites tenuerunt
plana et pedites montaneam, tota nocte equitauerunt et ambulauerunt usque
prope auroram, ac deinceps coeperunt appropinquare ad turres quas ille
uigil custodiebat. Confestim descendit Boamundus et precepit omnibus, dicens:
,Ite securo animo et felici concordia, et ascendite per scalam in Antiochiam,
quam statim habebimus si Deo placet in nostra custodia.‘ Venerunt illi
usque ad scalam quae iam erat erecta et fortiter ligata ad ciuitatis moenia,
et ascenderunt per illam homines fere sexaginta ex nostris; ac diuisi sunt
per turres quas ille obseruabat. Videns hoc Pirrus quod tam pauci ascendissent
ex nostris, coepit pauere, timens sibi et nostris, ne in manus Turcorum
inciderent, dixitque: ,Micró Francos echomé (hoc est: paucos
Francos habemus). Vbi est acerrimus Boamundus? Vbi est ille inuictus?‘
Intetim descendit quidam seruiens Longobardus deorsum, et cucurrit quantocius
ad Boamundum, dicens: ,Quid hic stas uir prudens? Quamobrem huc uenisti?
Ecce nos iam tres turres habemus!‘ Motus est ille cum aliis, et omnes gaudentes
peruenerunt usque ad scalam. Videntes itaque illi qui iam erant in turribus,
coeperunt iocunda uoce clamare: ,Deus uult!‘ Nos uero idem clamabamus.
Nunc coeperunt ilico mirabiliter ascendere, ascenderunt tamen, et cucurrerunt
festinanter in alias turres. Quos illic inueniebant, morti tradebant, fratrem
quoque Pirri occiderunt. Interea forte rupta est scala, per quam noster
erat ascensus, unde inter nos orta est immensa angustia et tristitia. Quamquam
autem scala fuisset fracta, tamen quaedam porta erat iuxta nos clausa in
sinistra parte, quae quibusdam manebat incognita. Nox namque erat, sed
tamen palpando et inquirendo inuenimus eam, omnesque cucurrimus ad illam,
et ipsa fracta intrauimus per eam.
Tunc innumerabilis fragor mirabiliter resonabat
per totam urbem. Non adquieuit Boamundus his, sed ilico imperauit honorabile
uexillum deferri sursum coram castello in quodam monte. Omnes uero pariter
stridebant in ciuitate. Summo autem diluculo audientes illi qui foris erant
in tentoriis uehementissimum rumorem strepere per ciuitatem, exierunt festinantes
et uiderunt uexillum Boamundi sursum in monte, celerique cursu properantes,
uenerunt omnes, et per portas intrauerunt in urbem; et interfecerunt Turcos
et Saracenos quos ibi reppererunt, extra illos qui fugerant sursum in castrum.
Alii uero Turcorum per portas exierunt, et fugientes uiui euaserunt. Cassianus
uero dominus illorum timens ualde gentem Francorum dedit se omnimodo fugae,
cum aliis multis qui erant cum eo; et fugiendo peruenit in Tancredi terram
non longe a ciuitate. Fatigati uero erant equi eorum, miseruntque se in
quoddam casale et mersi sunt in unam domum. Cognouerunt ergo eum habitatores
illius montaneae, scilicet Surani, et Hermenii; et confestim apprehenderunt
eum, truncaueruntque caput illius, et tulerunt ante Boamundi presentiam,
ut inde mererentur libertatem accipere. Balteum quoque eius et uaginam
appretiauerunt sexaginta bizanteis.
Haec omnia gesta sunt tertia die intrante mense
Iunio, quinta feria, III nonas Iunii. Omnes namque plateae ciuitatis iam
undique erant plenae cadaueribus mortuorum, ita ut nemo posset sufferre
ibi esse prae nimiis foetoribus. Nullus uero poterat ire per semitam ciuitatis,
nisi super cadauera mortuorum.
[Explicit liber VIII. Incipit liber IX.]
|